Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1066

Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Ratpot Besitz zu Matzbach gegen solchen zu Langenpreising
Datierung: 926-937

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uuolframmum episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Ratpotum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir in manus prefati episcopi et advocati sui Adalhardi potestativa manu ad ecclesia beatae Marie semper virginis sanctique Corbiniani confessoris quicquid proprietatis habuit in loco qui dicitur Mazpah et quod idem Ratpodus nuncios episcopi circumduxit Econtra vero in reconpensatione eiusdem proprietatis tradidit prescriptus laudabilis episcopus una cum iam dicto suo advocato eidem nobili viro de parte sue ecclesiae quicquid habuit in loco qui vocatur Prisinga in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde et duos commutationes inter se fieri voluerunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat firmiter nulo contradicente, sed deo aucsiliante aevis temporibus et ut ec commutatio firmior per futura annorum curricula habeatur testes qui infra scripti sunt per aures traxerunt Meginhart. Adalfrid. Kotascalh. Meginhart fideiussor. Meginhart.