Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Adalhoh Liegenschaften zu Ober(Unter)berghausen gegen andere zu Deutenhofen.
Datierung: 926-937
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vuolframmum Frigisingensis aecclesie episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Adalhoh quandam commutationen facere sicut et fecerunt Dedit itaque eidem nobilis vir in loco Perchusa nominato hobas III cum curtiferis et pratis et silvis prescripto venerabili episcopo et advocato suo Kepolfo perpetualiter firmiterque ad sedem suam retinendam. Econtra vero in reconpensatione earumdem rerum dedit pretitulatus venerabilis episcopus cum advocato suo Kepolfo in loco Titinhoua nominato hȏbas II cum curtiferis et pratis.
Unde-teneat (=1051) Unde et duas commutations inter se fieri decreverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat) atque possideat evis temporibus.
Isti sunt testes Jâcop. Arnolf. Vȏto. Uuichart. Helmperht. Kotesschalh. Engilperht. Arnolf. Meginhart. Meginhart. Maganhart. Pernhart. Richeri. Sahso. Managolt. Reginheri. Atto. Krimperht. Kotesschalh.

