Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1064

Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Adalhoch den Besitz Pettos zu Gross(Klein)viecht gegen entsprechend viel Ackerland zu Lern.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO ADALHOCHI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Wolframmum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Adalhoch quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque idem nobilis vir in loco Fiȏt nominato quicquid Petto ibi proprietatis habere videbatur prescrip[t]o venerabili episcopo ad sedem suam retinendam. Econtra vero in recompensatione earundem rerum dedit pretitulatus venerabilis episcopus cun advocato suo Reginperto ad Lerun tantum de arabili terra quantum hîc acceperunt. Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus Isti sunt testes Jácob. Arnolt. Kotascalh. Âtto. Meio. Woto. Diottram. Engilperht. Engilhart. Pernhart. Ratkoz. Kepolf. Helmperht. Rihheri. Adalperht. Sahso. Meginhart. Maganhart. Áto. Wolfolt et alii multi.