Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1063

Bischof Wolfram und der Edle Isanhard vertauschen je zwei Unfreie.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO INTER EPISCOPUM FRIGISINGENSEM ET ISANHARDUM.

Sciant omnes nobiles viri, qualiter Frigisingensis aecclesiae presul cum uno nobili viro unam commutationem facere decrevit et sicut fecit Tradidit namque predictus presul unâ cum suo advocato de rebus ecclesiae II mancipia Kerflat et Ruodlind dicta Isanhardo in proprietatem habere. Econtra vero prenominatus nobilis vir Isanhart ad ecclesiam sancti Corbiniani II mancipia Perathcrim, Frouvilo tradidit aeternaliter ibi serviendum eo tenore, ut futuris temporibus ista commutatio firma et stabilita permaneat Isti sunt testes sicut mos est Baiuuariorum Eparhart comes. Kepahart. Aripo. Papo. Wolamunt. Heidfolch. Kepahrat. Isangrim et alii multi.