Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1062

Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Waltrich einen Unfreien gegen ein Lehen zu Kleinbachern und drei Unfreie.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO VUALTR(ICI) ET VUOLFRAMMI EPISCOPI.

In nomine domini nostri Jesu Christi Sciant omnes aecclesiae fideles, qualiter Wolframmus Frigisingensis aecclesiae gloriosus episcopus et quidam nobilis vir Waltrich nominatus quandam complatitationen inter fieri se voluerunt sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir ad ecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi servum I Adalger nominatum pro quadam complacitatione ut hic subfertur Econtra vero predictus laudabilis episcopus cum manu iam dicti sui advocati simul cum consilio suorum fìdelium de parte aecclesiae tradidit eidem nobili viro in loco qui dicitur minor Pahchara, et tunc beneficium fuit eisdem nobilis viri, curtiferum cum omnibus aedifìciis et medietatem eiusdem benefìcii; insuper vero mancipia tria quorum nomina sunt Engilrih, Engilmuot, Ellinfrît; haec omnia tradidit episcopus prescripto nobili viro ea dumtaxat coadunatione, ut servum quem dedit et cuncta que accepit absque ulla contradictione usque ad finem exitus sui in proprietatem habeat; post exitum vero eius predicte rês et cuncta que idem nobilis vir in predicto loco possideat ad aecclesiam redeant Et ut haec complacitatio firmior habeatur et verius credatur, cum cartis et testibus qui infra scripti sunt sicut mos est confirmaverunt. Isti sunt testes Folrat. Kotahelm. Erchanpold. Managolt. Vuodalrih et alii multi.