Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1061

Bischof Wolfram und der Edle Hirmanhard vertauschen je vier Unfreie.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO HIRMANHARDI ET VUOLFRAMMI EPISCOPI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Wolframmum Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam nobilem virum nomine Hirmanhardum quandam complacitationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque pretitulatus episcopus eidem prenominato nobili viro mancipia IIII cum manu advocati sui Attonis nomine Kerlindam cum fìliis suis tribus in proprietatem habendum Econtra vero in recompensatione huius rei tradidit prescriptus nobilis vir prenominato venerabili episcopo Ellanhildam unȃ cum tribus fìliis suis ad sedem suam in proprietatem possidendum; eo namque tenore, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque aevis temporibus firmiter atque feliciter possideat Isti sunt testes per aures tracti Meginheri. Vuillihalm. Meginhart. Warmunt. Adolf. Erchanpreht. Alter Erchanperht et alii multi.