Bischof Wolfram tauscht von einem ungenannten Freien vier Unfreie gegen zwei andere nach Innichen gehörige.
Datierung: 926-937
Notum sit omnibus in tempore presenti consistentibus et in futuro supervenientibus commutatio quae inter episcopum Frigisingensem et quendam liberum hominem facta Prenominatus ergo vir tulit IIII mancipia proprii sui iuris istis nominibus dicta Reginpreht, Zelabo, Adalhart Imuza et tradidit in manus prescripti presulis et advocati sui nomine Ratolti. Econtra autem prefatus antistes advocati sui cum consensus aliorumque fìdelium suorum tradidit eidem homini ingenuo duo mancipia Job et Anthalm qui pertinebant ad locum qui dicitur Intiha. Hic sunt nomina testium qui ad confìrmationem eadem traditionis trahebantur Reginpreht. Aripo. II. Aripo. Anzo. Isanhart. Wolomunt. Wolffolt. II. Wolffolt. Engilpreht et alii multi.