Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1059

Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Meginhart zwei Schwestern mit ihren Besitz zu Ampertshausen gegen eine zu Schliersee gehörige Hufe zu Hanselberg.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO MEGINHARDI ET VUOLFRAMMI EPISCOPI.

Noverit igitur cunctorum industria nobilium, qualiter venerabilis Wolframmus episcopus et nobilis quidam vir Meginhart nomine communis se coadunaverunt commutationis Tradiit itaque predictus nobilis vir ad ecclesiam sanctae Mariae sactique Corbiniani confessoris in manus prefati episcopi et sui advocati Attonis ad Hamereshusun duae sorores Alasuind et Erchanhilt cum pratis et curtiferis silvis coloniam I et iugera VII talem proprietatem qualem illi tradiderunt Econtra vero pro eiusdem proprietatis mercede laudabilis episcopus cum prescripto advocato eidem nobili viro hobam I in proprietatem habendum ad Hangentinpurun tradidit scilicet ad Sliorse pertinentem et exinde quicquid libuerit faciendum Et ut haec commutatio firmior aevis perseveret temporibus, testes qui in presenti scripti sunt per aures traxerunt Meginheri. Atto. Irminhart. Adolf. Willihalm. Arnolt. Eninhart et alii multi.