Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1058

Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Kotahelm gegen 10 Morgen zu Bergkirchen 12 andere zu Ober(Unter)bachern.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO EIUSDEM EPISCOPI ET KOTAHELMI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vulframmum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Kotahelm nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus unȃ cum suo advocato Ratolt nuncupato in loco qui dicitur Perachricha de arabili terra iugera X eidem nobili viro in proprietatem habendum Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis dedit idem nobilis vir in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi in loco qui dicitur Pachara de arabili terra iugera XII ad eandem predictam ecclesiam retinendum. Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat firmiter atque aevis temporibus feliciter possideat Isti sunt testes eiusdem commutationis Arnolt. Engilperht. Meginhart. Folrat. Erchanpold. Isangrim. Adalpold. Ŏdalger.