Bischof Wolfram tauscht von dem Erzpriester Engilscalh Liegenschaften zu Gross(Klein)viecht, Pasing, Kleineisenbach und Strassbach gegen ein Lehen zu Niederroth.
Datierung: 926-937
Volumus-pertinentium (= 1056) Volumus enim dinoscere cunctarum nobilium personarum et ignobilium presentium scilicet seu futurorum prudentiam, quia Vuolframmus Frigisingensis ecclesiae episcopus quandam complatitationem cum consilio et consensu omnium clericorum atque laicorum ad eandem sedem pertinentium) cum cuidam archipresbitero suo Engilscalh nominato facere definivit sicut et perpetravit Tradidit itaque predictus Engilscalh ad aecclesiam sanctae Mariae in manus prefati episcopi et advocati sui Ratolti in loco Fiȏht nominato hopam I et XIIII iugera cum curta et pratis ac silvulis rite ad eam pertinentibus et in alio loco Pasinga dicto hobas II cum curta et pratis ac silvulis ad eam iure continentibus simul et decimam de curta inferiori Isanpach dicta et ad Strazpach de arabili terra iugera sex Econtra predictus laudabilis episcopus cum prescripto suo advocato de parte ecclesiae tradidit iam dicto Engilscalcho simul accipiente ipsius advocato nomine Meginhardo quicquid habuit ad modicam, id est minorem Rotam quod idem Engilscalh eodem die in beneficium habuit cum curtiferis et edificiis viis et inviis quesitis et inquisitis terris pratis silvulis aquis aquarumque decursibus et cunctis utensilibus ad eam iure pertinentibus aevis temporibus nullo contradicente, sed deo auxiliante in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum.
Unde-feliciter possideat (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque feliciter possideat). Et-traxerunt (= 1047) Et ut haec commutatio fìrmior habeatur et per future tempora verius credatur, testes qui infra scripti sunt sicut mos est per aures traxerunt Adalpreht. Crimpreht. Meginhart. Adalpreht. Adalpreht. Adalpreht. Helmpreht. Kotascalh. Managolt. Kotascalh. Engilpreht. Helido. Othart. Ruodheri. Cundheri. Peranger. Reginolt. Reginolt. Reginheri. Folcmar. Reginheri. Rathelm. Erchanpold. Pernhart. Erchanpold. Hunker. Diotolf: Notnunft. Diotram. Eîgil. Folthart. Perahtolt. Reginpreht. Ruodpreht. Chunipreht. Sigimunt. Jacob. Uuichart. Tuouuart. Uuichart. Isanhart. Diotpold. Undio. Folcheri. Chunrat. Engilmar.