Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Adalhoch dessen Besitz nebst Unfreien zu Rehbach gegen anderen zu Langenpreising, Niederndorf und Gerlhausen.
Datierung: 926-937
Volumus enim dinoscere cunctarum nobilium personarum et ignobilium presentium scilicet seu futurorum prudentiam, quia Vuolframmus Frigisingensis ecclesiae episcopus quandam complatitationem cum consilio et consensu omnium clericorum atque laicorum ad eandem sedem pertinentium cum cuidam nobili viro Adalhoch nominato et uxore eius definivit facere sicut et perpetravit Tradidit igitur predictus nobilis vir quicquid propriae hereditatis habuit ad Rêhpach ad altare beatissime virginis Mariae in manus prefati episcopi et advocati sui videlicet Ratolfi aevis temporibus in proprietatem habendum cum mancipiis XII, id est Heripold, Heindio, Mérigis, Adalger, Froigis, Hugipold, Dancholf, Lantfrid, Richpold, Hiltigart, Plidmuot, Sindhilt et quicquid deinceps genuerint omnibusque rebus iuste legitimeque ad eas pertinentibus Econtra namque prescriptus episcopus una cum suo advocato Ratolfi de rebus sancte Mariae atque de beneficio predicti Adalhohi tria loca, id est Prisinga Nidirindorf Kerhiltahusa ipso prenominato nobili viro atque uxori eius cum omnibus rebus iuste séu legitime ad eas pertinentibus in proprietatem tradidit usque in finem vite amborum eo modo, ut post obitum illorum nullus de domo sancte Mariae abstrahere ipsas predictas potestatem rés habeat Atque exinde testes traxerunt per aures Adalpreht. Grimpreht. Meginhart. Adalpreht. Adalpreht. Adalpreht. Helmpreht. Helpreht. Kotascalh. Managolt. Kotascalh. Engilpreht. Helido. Othart. Ruodheri. Kundheri. Peranger. Reginolt. Reginheri. Folcmȃr. Reginheri. Rathelm. Erchanpold. Peranhart. Erchanpold. Hunger. Diotolf. Notnunft. Diotram. Eigil. Folchhart. Pertolt. Reginpreht. Ruodpreht. Chunipreht. Sigimuot. Jacob. Vuichart. Tuouuart. Vuichart. Isanhart. Diotpold. Undio. Folcheri. Chuonrat. Engilmar.