Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1055

Bischof Wolfram tauscht von seinem Dienstmann dem Edlen Isangrim eine Wiese zu Weichs gegen eine andere ebenda.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO UUOLFRAMMI EPISCOPI ET ISANGRIMI NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uulframmum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum suum militem Isangrim nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque idem predictus nobilis vir in manus prefati episcopi etadvocati sui Ratolti pratum unum prope locum qui Vuihsa dicitur sitam ad ecclesiam dei retinendam Econtra namque in recompensatione predictae rei idem laudabilis episcopus unȃ cum advocato suo Radoldo eidem prescripto nobili viro alterum pratum equali modo mensuratum in ipso campo in proprietatem tradidit habendum. Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat Isti sunt testes eiusdem commutationis Zacco. Engilperht comes. Erchanfrid. Papo. Peruvin. Irmfrid. Liutpolt. Managolt. Cotidio. Ratchis. Kepolf. Atto. Reginuuart. Crimpreht. Meginhart. Richheri. Isanhart. Helmrih. Uuillipato. Hunger, Ratolt fideiussores in parte Isangrimi. Irmfrid in parte episcopi.