Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1052

Bischof Wolfram und der Edle Meginhart vertauschen Unfreie.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO VUOFRAMMI EPISCOPI ET MEGINHARDI NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uvlframmum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Meginhart nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir aecclesiam sanctae Mariae in manus episcopi et advocati sui Ratoldi mancipia tria sic nominata Rŏduih, Sigimar, Adalhart Econtra vero in recompensatione eorundem mancipiorum laudabilis episcopus cum manu prescripti sui advocati de parte ecclesiae cum consensu suorum fidelium tradidit prefato nobili viro in proprium duo mancipia ita nominata Ellanhart, Hêrof. Unde et duos commutationes inter se fieri decreverunt, ut uterque ab altero accepit teneat atque firmiter possideat et exinde quicquid libuerit faciat