Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1051

Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Keruni gegen ½ Acker einen vollen.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO VUOLFRAMMI EPISCOPI ET KERUNIS NOBILIS VIRI.

In dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem Vuolframmum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Keruni quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque laudabilis episcopus ex parte ecclesiae suae unȃ cum advocato suo Ratoldo eidem nobili viro quandam partem curtiferi, hoc est dimidium agrum in proprium habendum cum exitibus et reditibus pascuis Econtra vero tradidit prescriptus nobilis vir in manus prefati episcopi plenum agrum ex proprietate sua iacente in campo ad ecclesiam retinendum. Unde et duas commutations inter se fieri decreverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat et firmiter evis temporibus possideat Et ut haec commutatio firmior habeatur et verius credatur per futura annorum curricula, cum scripto et testibus qui infra scripti sunt sicut mos est firmaverunt Ratolt. Pazrich. Hunger. Engilperht. Lantperht. Etih. Ermperht. Ratolt.