Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1053

Bischof Wolfram und sein Vasall der Edle Heriperht vertauschen Unfreie.
Datierung: 926-937

Noverit igitur cunctorum industria nobil[i]um presentium scilicet et futurorum, qualive Vulframmus episcopus cum suo vassallo Heriperht nominato cuiusdam commutationis se coadunavit quam et perpetravit Tradidit itaque prenominatus nobilis vir ad ecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani Christi confessoris accipiente prefato episcopo et eiusdem ecclesiae defensori Ratolt IIII mancipia ita nominata: Richpold, Cundheri, Zeizila, Zambilt Dum vero idem laudabilis episcopus cum consensu fidelium clericorum scilicet atque laicorum qui tunc fuerant in presentia de parte ecclesiae cum predicti manu defensoris in predictorum vicem mancipiorum eidem nobili viro tria tradidit mancipia sic nominata Herilo, Helmrih, Rihni in proprietatem habendum. Et ut haec commutatio verius ab omnibus credatur, testes sicut mȏs nostrorum fuit antecessorum per aures traxerunt: Reginperht. Amalgoz. Kotascalh. Adalhoh. Isangrim. Etih. Helmperht. Adalfrid. Peravuin. Cundheri. Managolt. Ratolt.