Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1050

Bischof Wolfram tauscht von dem Eigenmann Herilo dessen von Graf Vualtilo erhaltenen Besitz zu Neufahrn gegen Liegenschaften zu Haselbach.
Datierung: 926-937

COMMUTATIO INTER VUOLF(RAMMUM) EPISCOPUM ET HERILONEM SERVUM.

Iustum namque et rationabile videtur, ut quicquid de aecclesiasticis vel secularibus negociis agatur serie litterarum et firmitate veracium testium ita ligetur et firmetur, ne in postmodum ab ullo possit dissolvi vel mutari Noverit igitur omnes in Christo fìdeles, qualiter Uvlframmus Frigisingensis aecclesiae episcopus et quidam eiusdem aecclesiae proprius servus nomine Herilo quandam commutationem facere inter se decreverunt sicut et fecerunt. Tradidit itaque predictus Herilo ad ecclesiam beatae Mariae semper virginis sanctique Corbiniani confessoris in manus prefati episcopi et advocati sui Kepolfi talem proprietatem qualem illi quidam comes nomine Vualtilo in proprietatem tradidit in villa quae dicitur Nuivara, id est curtifera novero et tres colonias et ad unam quamque de arabili terra iugera LX insuper de fructifera silva iugera LX et de pratis ad C carradas Econtra vero in recompensatione eiusdem proprietatis idem laudabilis episcopus unȃ cum predicto suo advocato cum consilio suorum fidelium de parte suae aecclesiae tradidit Heriloni eidem ad Hasalpach curtifera duo colonias duas eiusdem mensurae, id est ad utramque de arabili terra iugera LX preterea de sylvula iugera XL et de pratis ad LXX carradas. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit nullo contradicente, sed deo auxiliante evis temporibus possideat Et-traxerunt (= 1049) Et ut haec commutatio fìrmior habeatur et verius credatur, testes qui infra scripti sunt sicut mos est per aures traxerunt Kepolf. Ratpot. Waltherì. Adalhart. Ellinuvîc. Humperht. Podalunc. Amalrich. Uuolfheri. Uuentilmar. Cotahelm. Adalfrid. Kundheri. Áto. Lantperht. Engilheri. Livpho.