Bischof Wolfram tauscht von dem Edlen Arnolt eine Unfreie gegen einen Unfreien zu Riedenzhofen.
Datierung: 926-937
Noverit igitur cunctorum industria nobilium, qualiter Wolframmus episcopus et quidam nobilis vir nomine Arnolt quandam fieri inter se commutationem decreverunt Tradidit itaque predictus nobilis vir ad ecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris in manus prefati episcopi et sui advocati Ratolti unam ancillam nomine Sundarhilt Econtra vero predictus episcopus eiusque advocatus eidem nobili viro de parte aecclesiae servum I nomine Kerhart natum de beneficio quod vocatur Ruodineshoua in proprietatem tradiderunt Et ut haec commutatio fìrmior habeatur et verius credatur, testes qui infra scripti sunt sicut mos est per aures traxerunt Adalhoh. Meginhart. Koteschalh. Helmperht. Peranker. Wolcmar. Reginheri.