Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1043

Bischof Dracholf und der Edle Tento vertauschen Wiesen zu Haag bei Zolling.
Datierung: 907-926

COMMUTATIO DRACHOLFI EPISCOPI ET TENTONI NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Dracholfum episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Tentonem quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus venerabilis episcopus eidem nobili viro de rebus ecclesiae unȃ cum advocato suo Kepolfo in loco qui dicitur Hac de pratis iugerem I Econtra vero in recompensatione eiusdem rei dedit prescriptus nobilis vir eidem venerabili episcopo in eodem loco de proprietate sua de pratis iugera III. Et ut haec commutatio firma permaneat, testes per aures traximus quorum nomina sunt Cotascalc. Krimpreht. Ŏto. Adalhoch. Ricker. Sigihart. Hartpreht. Kraman. Alpuni. Tiso. Peratolt.