Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1044

Bischof Dracholf tauscht von dem Erzpriester Engilscalh einen Hof und einen Morgen zu Rumeltshausen gegen einen Hof zu Ober(Nieder)roth.
Datierung: 907-926

COMMUTATIO DRACHOLFI EPISCOPI ET ENGILSCALCHI ARCHIPRESBITERI.

Agnoscant igitur omnes aecclesiae fideles natuque principes qualiter Dracholfus Frigisingicae sedis venerabilis episcopus et Engilscalh eiusdem ecclesiae archipresbiter quandam commutationem inter se fieri decreverunt sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus Engilscalh unȃ cum advocato suo Isangrim nominato ad ecclesiam beatae Mariae semper virginis sanctique Corbiniani confessoris in manus prefati episcopi advocatique sui Reginperti in loco qui dicitur Rumaneshusun de parte suae proprietatis cum exitibus et reditibus curtiferum unum et iugerum I Econtra vero tradidit idem pretitulatus laudabilis episcopus cum supradicto advocato suo de parte ecclesiae suae in villa quae dicitur Rota eidem Engilscalcho in manus prenominati advocati sui curtiferum I cum exitibus et reditibus in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Idcirco et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore et aequali firmitate conscriptas et confirmatas sanxeruntque, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque nullo contradicente, sed deo auxiliante stabiliter possideat Et ut haec complacitatio firmior stabiliorque per futura temporum curricula habeatur, testes quorum nomina infra scripta sunt sicut mos est per aures traxerunt Crimpreht. Arnolt. Adalhob. Ihho. Tiso. Kepahart. Irminhart. Sigimunt. Perhtrih. Ŏdalger et alii.