Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1042

Bischof Dracholf tauscht von seinem Hiltiscalc Liuthari gegen Liegenschaften zu Ober (Unter)kienberg solche zu Eching.
Datierung: 907-926

COMMUTATIO LIUTHERII SERVI AECCLESIAE.

Notum sit omnibus aecclesiae fidelibus, quomodo Drahcholfus Frigisingensis ecclesiae episcopus et quidam legitimus eiusdem ecclesiae servus que hiltiscalh dicunt nomine Liutharius quandam commutationem inter se fieri voluerunt Dedit itaque prefatus venerabilis episcopus eidem Liuthario in loco qui dicitur Chienperg ex parte ecclesiae suae cum advocato suo Kepolfo coloniam unam, hoc sunt iugera XXVI et de pratis carradas X atque curtiferum unum cum pomario et silvulam rite ad eundem curtiferum pertinentem Deinde visum est eidem episcopo suisque fidelibus eandem commutationem sine peccato ita constare non posse et super priorem commutationem auxit illi curtiferum unum cum pomario et in unaquaque aratura iugera X et de pratis carradas X et vestire eum per suos missos iussit. Econtra vero in recompensatione earundem rerum dedit idem Liutharius eidem seniori suo episcopo et advocato suo Kepolfo in loco qui dicitur Ehinga proprietatem suam quam illi antecessores sui nullo contradicente relinquerunt, hoc est curtiferum unum sepe circumdatum atque domum et horreum et fontem salientem et cetera utensilia atque etiam colonias V ad unamquamque iugera XC pertinentia et de pratis carradas L. Unde et duas commutationes inter se fieri decreverunt pari voluntate peractas et firmitate atque conscriptione sicut mos est firmatas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque sine ulla perturbatione futuris feliciter temporibus Isti sunt testes huius traditionis Couuo chor- episcopus. Froimunt. Kerperht. Kerhart. Erhart. Altman. Eparmunt. Lantperht. Eparuni. Ruodker. Frieso. Marchuni et ceteri clerici. Arnolf. Peruuin. Herilo. Uuaninc. Vuitichi. Vualdman. Otmar. Aripo. Diotolt. Fastheri. Fridolt. Kerhart atque tota simul familia.