Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1041

Bischof Dracholf tauscht von dem Edlen Adalhoh Liegenschaften zu Zartenkirchen, Staudhausen und Reichersdorf gegen solche zu Mailendorf.
Datierung: 907-926

COMMUTATIO DRACHOLFI EPISCOPI ET ADALHOCHI
NOBILIS YIRI.

In nomine dei aeterni Placuit atque oonvenit inter venerabilem Dracholfum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Adalhoh nuncupatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus nobilis vir ad ecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris in manus prefati episcopi et advocati sui Reginberti quicquid proprietatis habuit ad Artinchirihun, hoc est curtiferum I in longitudine et in latitudine iugerum II de arabili terra iugera LXII de pratis iugera X de silvula iugera XXXV, ad Studhusun vero curtiferum I iugerum duarum partium de arabili terra iugera XXX de pratis iugera III; insuper vero ad Rihheresdorf de arabili terra iugera VIII Econtra autem in recompensatione supradictarum rerum tradidit pretitulatus laudabilis episcopus unȃ cum advocato suo Reginberto eidem nobili viro in loco Milindorf nominato curtiferum cum exitibus et reditibus in longitudine et in latitudine iugera II de arabili terra iugera C et I de pratis iugera XII de silvula XXI. Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas aequalive firmitate atque confirmatas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque nullo contradicente possideat firmiter aevis temporibus Statim namque in presentia eiusdem episcopi et aliorum qui aderant ipse Adalhoh tradidit eandem proprietatem quam de episcopo redimerat cuidam fabro Ônpold nominato et cum eiusdem testibus confirmavit. Isti sunt testes eiusdem complacitationis scilicet et tradicionis sicut mos est per aures tracti Reginperht. Arnolt. Crimperht. Helmperht. Ŏdalger. Pernuuin. Îsso. Pernhart. Folcmar. Ôtolt.