Bischof Dracholf und der Edle Piligrim vertauschen Unfreie.
Datierung: 907-926
Sciant namque omnes aecclesiae fideles, qualiter Dracholfus Frigisingensis sedis presul et quidam vir nobilis nomine Piligrimus quandam commutationem inter se fieri decreverunt sicut et fecerunt Tradidit itaque prefatus nobilis vir ad ecclesiam beatae Mariae semper virginis sanctique Corbiniani confessoris Christi in manus predicti episcopi et advocati sui Ŏdalgeri propriam suam ancillam Ôtpirig nominatam cum duobus filiis suis Econtra vero in recompensatione eorundem mancipiorum tradidit idem pretitulatus laudabilis episcopus unȃ cum advocato suo de parte ecclesiae supradicto nobili viro in proprietatem habendam ancillam unam Zeizliup nominatam cum duobus filiis suis. Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore et aequali firmitate conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque nullo contradicente stabiliterque aevis temporibus feliciter possideat Et ut haec commutatio per futura annorum curricula firmior habeatur testes quorum nomina infra scripti sunt sicut mos est per aures traxerunt. Isti sunt testes eiusdem commutationis Uuillihart. Ramuuolf. Ellanrih. Isangrim. Hahkis. Erchanolt et alii.