Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1039

Bischof Dracholf tauscht von dem Edlen Arnolt gegen Liegenschaften zu Asenkofen solche zu Hohen¬bachern.
Datierung: 907-926

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Dracholfum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam eiusdem episcopi vassum ác nobilem virum nomine Arnolt quandam commutationem pro amborum utilitate facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus unȃ cum advocato suo nomine Hartnid ex parte ecclesiae suae eidem Arnolfo nobili viro in iús et hereditatem perpetualiter possidendum res domus dei in loco Asinchoua nominato, curtam iugera II et dimidium in mensura habentem domum horreum de arabili terra hobas IIII et iugera XVIIII de pratis carradas XXX de silvula iugera XX Et econtra in recompensatione harum videlicet rerum dedit praetitulatus Arnolfus nobilis vir venerabili episcopo et advocato suo Hardnido suam proprietatem in villa quae ad Pacharun nominatur perpetualiter possidendum sanctae dei ecclesiae rectoribus, hoc est curtam iugeribus V mensuratam de arabili terra hobas VI, de pratis carradas C, de silvula iugera XLIIII.

Unde—possideat aevis in domino feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis in domino feliciter temporibus.). Isti sunt testes per aures tracti Ruodperht. Alius Ruodperht. Hatto. Jacob. Ratkis. Uuilliperht. Diotpold. Hitto. Adalhoh. Unarg. Heginolf. Uuilhelm. Kisalolt. Paldachar. Engilheri. Managolt. Uuoluolt. Ratolt.

Undeo. Uôdalger. Uôdalperht. Reginperht. Uôto. Eolcmar.