Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1038

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Engilfrid dessen Besitz zu Daglfing gegen Liegenschaften zu Weiher.
Datierung: 903
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO [WALDONIS] EPISCOPI ET ENGILFRIDI.

In nomine domini dei eterni Notum sit cunctis sanctae dei aeclesiae fidelibus, qualiter venerabilis Uualdo episopus et Engilfrid nobilis vir inter se complacitaverunt et alternam traditionem fecerunt ob compendium utriusque Tradidit enim idem nobilis vir ad domum sancte Marie per manum episcopi et advocati sui Jacobi proprietatem suam ad Tagolfingun quam illi regia largitas concessit, id est hobas VIII et insuper omnia prata ad eas pertinentia necnon et mancipia omnia preter V atque cuncta intrinsecus et forinsecus quaesita et ad- quirenda ea videlicet ratione, ut quendam locum sibi oportunum ab eodem acciperet episcopo Quapropter episcopus et advocates suus Jacob de iure domus dei ob recompensationem supradictarum rerum tradiderunt eidem nobili viro ad Uuiuuare curtam cum aedificio cuncto atque hobas II et prata omnia ad eas pertinentia necnon mancipia X ceteraque illuc pertinentia. Insuper vero annuatim accipere debet ab episcopo eiusdem loci poledrum I et vini carradam I. Conplacitatio ita facta est, ut proprietas ad domum dei tradita statim illuc inconvulse maneat Hoc vero quod de domo dei Engilfrid accepit ipse et filius eius Engilfrid usque in finem vitae teneant; postea vero ad domum dei permaneat Actum ad Frigisingas anno domini DCCCCIII. anno episcopi VIIII. feliciter. Amen. Isti sunt testes per aures tracti Sigimot. Atto. Urof. Arnolt. Cozperht. Caganhar. Asperht. Heiniperht. Nothar.