Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1031

Die Edle Witwe Irmburc übergibt der Kirche zu Moosburg bezw. Freising ihren Besitz zu Mauern gegen Anweisung von Liegenschaften und Unfreien zu Berg¬hofen und ,,Grantouua“.
Datierung: 899
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO WALDONIS EPISCOPI ET VIDUAE IRMBURC NOMINE.

In nomine dei et salvatoris nostri Agnoscant omnes Christiane religionis cultores, qualiter nobilis quedam vidua Irmburc nominata cogitans, quia unicuique incertus est dies erit sui et quia qui Christo dat ista transitoria secundum evangelium eterna recipiet premia. Huius evangelici promissi memor et etiam presentis vitae cauta inspectatrix venit cum aliquibus amicis suis in Frigisingam ad Uualdonem eidem sedis venerabilem rectorem inplorans, ut eius consultu et adiutorio et eternae et presentis vitae subsidium possidere mereretur. Cuius etiam peticioni pie annuens et consultu fidelium suorum consilium dedit et sicut secum de domo dei complacitare voluit rite et legaliter implevit Tradidit namque eadem prefata vidua cum advocato suo Richolfo nullo contradicente presente et eandem traditionem accipiende eodem episcopo cum advocato suo Erphhario necnon astante clericorum et nobilium laicorum non modica turba quicquid ad Murun proprietatis habuit in altare sanctae genitricis dei et sancti Corbiniani confessoris atque deinde ad Mosapurg in aram sancti Castuli martyris Christi, id est ecclesiam cum omnibus ecclesiasticis rebus infra ecclesiam campanas II altaria III capsas VI cruces in cornu paratas palliola serica IIII et alia VIIII calices II unum arg(enteum), alterum plumpeum patenas II unam arg(enteam), alteram cupream corporalem I casulam I sericam, alteram lineam, tertiam laneam stolam I albam I mappulas II zonas II missales II lectionarium I antiphonarium I gradalem I librum omeliarum I coronam I cortinas IIII vexillas IIII et omnem decimationem atque curtám cum domo et horreo atque aedificiis et etiam terram prata silvulas aquas aquarumve decursus vias et invias cum exitibus et reditibus et unum litus super Ysaram fluvium et quicquid ad [e]undem locum pertinuit in adquisitis et adquirendis totum et integrum tradidit et nihil pretermisit; mancipia vero tantum XX tradidit quorum nomina sunt: Liutperht, alius Livtperht, Adalger, Vuolfpero, Irmperht, Engilgoz, Plidker .. Ŏdalrih, Uuillipolt, Waldni, Sigini, Ruodhilt, Kerhilt, Uuilla, Vuentilpurc, Vuillidrud, Sigipirc, alia Sigipirc. Isti sunt testes tradicionis quam eadem Irmpurc fecit Helmpreht. Ratolt. Engilhart. Asperht. Helmperht. Egilolf. Ruodperht. Rihheri. Ratolt. Epo. Diotperht. Wiccȏ. Uȏdalperht. Hunolf. Vuillihelm. Rihholf. Econtra vero prout voluit et complacitare libuit eadem prefata vidua tradente episcopo et advocato suo Erphhario coram altari sanctae Mariae cum advocato suo Rihholfo in proprietatem accepit quendam locum ad Mosapurc pertinentem qui dicitur Perchoua et quicquid ad eundem locum iure pertinere videbatur exceptis pratis de quibus tantum C carradas accepit. Haec sunt mancipia ad eundem locum pertinentia: Immo, Adalpold, alius Immo, Ellanpold, Egilolf, Liupuni, Heripold, Cotafrid, Altheri, Otker, Diotlind, Wasapurc, Adalmuot, Irmpurc, Vuillihilt, Perchkart, Cȏtila, Rihpirc, insuper etiam mansos II et in eisdem mancipia VIII quorum nomina sunt Adalolf et Emita, Adalger et Kundila, Adaluni et Himildrud, Rûoheri et Cozila adque molas duas in una domo et unum molinarium, insuper vero ad Grantouuva mansos II accepit et in eisdem mancipia VIII quorum nomina sunt Vuaninc et Adalmuȏt, Ruodmunt et Hiltidrud, Liutram et Patihilt, Etih et Irminhilt. Haec omnia de domo dei ita accepit, ut usque in finem vitae suae eadem Irmpurc easdem res idem et quas tradidit et quas accepit teneat possideat et quamdiu vivat rite in eis faciat; post transitum vero et finem dierum suorum ambe res ad domum dei et curam rectorem eiusdem ecclesiae redeant et stabili nutu perenniter fixe permaneant Actum ad Frigisingam in ecclesia beatae Mariae anno [DCCCXCVIIII].