Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Vuicdarp und seiner Gattin Alpsuind deren Besitz und Unfreie zu Oberhummel im Isengau gegen Lehen ebenda.
Datierung: 899
In nomine sanctae et individuae trinitatis Agnoscant omnes tam sublimioris quam et inferioris utriusque sexus ordines, qualiter quidam nobilis vir Vuicdarp nuncupatus tractans, quia unicuique incertus est dies exitus sui et cogitans, quia qui Christo dat ista transitoria centuplicata secundum evangelium in aeterna vita recipiet premia. Huius evangelici promissi non immemor et etiam presentis vitae cautus inspector venit cum uxore sua Alpsuinda aliisque propinquis et amicis suis in Frigisinga ad Uualdonem venerabilem eiusdem sanctae sedis rectorem, ut eius consultu et aeterne et presentis vitae subsidium sortiri mereretur. Cuius etiam petitioni pie annuens et consilium dedit et sicut secum de domo dei com- placitare voluit rite et laudabiliter implevit. Tradidit namque idem prefatus nobilis vir et uxor eius predicta presente et accipiende eodem episcopo et advocato suo Jacobo necnon asstante Cotescalco comite et cetera plebis non modica turba nullo contradicente quicquid ad Humplun proprietatis habuit et in pago Isanahcouui nuncupato totum et integrum atque in eisdem locis XV mancipia in altare sanctae dei genetricis et sancti Corbiniani confessoris. Econtra vero prout voluit et complacitare libuit ipso et uxor eius tradente episcopo et ad- vocato suo Jacobo coram altari acceperunt in proprietatem quicquid illo die idem Vuicdarp de domo dei in beneficium habere visus est et in suo quod Heribaldus diaconus in Isanachcouue habuit, quatenus ipse et uxor eius Alpsuinda usque in finem vitae suae easdem rês, id est et proprietatem quod tradidit et beneficium quod de domo dei habuit teneant possideant et quod libent faciant quasi parentum successione conlata et cui vita longior longius utatur nullo inquietante, sed deo auxiliante hac eadem complacitatione stabili permanente; post amborum transitum et finem dierum suorum ambae res, id est et traditio et beneficium ad domum dei et curam episcoporum eiusdem loci redeant et stabili nutu perenniter fixa permaneant Actum ad Frigisingam in ecclesia beatae Marie anno incarnationis domini nostri Jesu Christi DCCCXCVIIII. Isti sunt testes sicut mos est per aures tracti Cotescalh comes. Ratolt. Vuetti. Cotehelm. Adalo. Helmperht. Nothart. Hunger. Irmfrid. Vodalger. Rihholf. Talamot. Alprich. Adalperht. Adalger. Sigipold. Erchanfrid. Sindeo. Vuîcco. Uôto. Odolt. Ediram. Vuerin. Meginhart. Adalheri. Cozzolt. Petto. Helphrih. Nothart.