Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Cotascalc gegen eine Kirche nebst Zehnt zu Innhausen einen Hof zu Sulzrain.
Datierung: 895-899
In nomine dei aeterni Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem episcopum necnon et quendam nobilem virum Cotascalcum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque laudabilis episcopus cum advocato suo Jacobo et cum consilio canonicorum laicorumque suorum eidem nobili viro ad Unninhusun aecclesiam unam et decimam de Unninhusun ad Heminhusun pertinentem in proprietatem habendum Econtra vero in recompensatione supradictarum rerum dedit idem nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam retinendum ad Sulzreinne curtiferum unum. Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore parique firmitate conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus Isti sunt testes sicut mos est per aures tracti Asperht. Helmperht. Ruodperht. Ratpot. Diotpold. Eckihart. Kundiuin. Meio. Eckiloh. Hartperht.