Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1029

Bischof Waldo tauscht von Bischof Zacharias von Brixen gegen sechs Morgen zu Sünzhausen ebensoviel zu Thalhausen.
Datierung: 895-899

[I]n dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et Zachariam episcopum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus Vualdo episcopus cum advocato suo Jacobo eidem episcopo Zachariae et vocato suo Pettone de beneficio Ratoldi diaconi loco ad Sindeoshusun nominato de arabili terra iugera VI Et econtra in recompensatione huius rei dedit predictus Zacharias episcopus unâ cum advocato suo Pettone laudabili episcopo Vualdoni et advocato suo prescripto ad Talahusun de arabili terra iugera VI.

Unde—possideat aevis temporibus Isti sunt testes Wolfolt. Helmperht. Richolf. Paátto. Ruodperht.