Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1026

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Diakon Vuillibert gegen 11 Morgen an vier genannten Orten einen halben Hof und 11 Morgen zu Moosburg.
Datierung: 895-899

COMMUTATIO INTER WALDONEM EPISCOPUM ET VUILLIPERTUM DIACONUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem diaconum nomine Vuillibertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili diacono una cum advocato suo nomine Jacob ex parte aecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur Chemperc iugera III ad Rihpoldeschirihon iugera III, ad Eicka similiter, ad Chunninhuson iugera II Econtra vero in recompensatione harum rerum dedit predictus diaconus eidem venerabili episcopo una cum advocato suo nomine Job ad ecclesiam retinendum in loco qui dicitur Marcilinga curtiferum dimidium et iugera XI. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Uuicdarp. Petto. Atta. Iramfrid. Epo. Cotahelm. Vualperht. Maganhart. Alpuni. Fridaperht.