Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1025

Bischof Waldo tauscht von dem Diakon Kisalperht gegen Liegenschaften zu Ausser(Inner)bittlbach solche zu Frauenvils.
Datierung: 895-899

COMMUTATIO INTER VUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM DIACONUM NOMINE KISALPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vvaldonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam diaconem nomine Kisalperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque predictus venerabilis episcopus eidem diacono et advocato suo Adaloni una cum advocato suo nomine Jacob cum consensu canonicorum videlicet et per licentiam serenissimi regis Arnolfi in loco qui dicitur ad Puotilinpah curtem domum horreum de arabili terra iugera XXXI de pratis carradas IIII Econtra vero in recom- pensatione harum rerum dedit prescriptus diaconus cum advocato suo Adaloni ad ecclesiam iure hereditario possidendum laudabili episcopo in loco Filisa noncupato curtem domum horreum de arabili terra iugera XXXI de pratis carradas VIIII de silva iugera V.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).

Isti sunt testes: Adalo. Lantfrid.