Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1027

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Dietrih gegen Liegenschaften zu Buch bei Bruck solche zu Irschenhausen.
Datierung: 895-899

COMMUTATIO INTER VUALDONEM EPISCOPUM ET DIETRICUM LAICUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Waldonem Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Dietrih quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus laudabilis episcopus eidem nobili viro ex parte aeclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad . . Puohhe curtiferum I de arabili terra iugera XXX de pratis carradas X de silva iugera VIII. Econtra vero in recompensatione harum rerum dedit prescriptus vir nobilis episcopo ad ecclesiam retinendum in loco qui dicitur ad Urinhusum curtem pomerium I de arabili terra iugera XXX de pratis et de sylva quicquid ibi habuit.

Unde—possideat aevis temporibus. (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).

Isti sunt testes Jacob. Alprih. Riholf. Heimpreht. Erchanfrid. Dietpold. Teito. Rihheri. Vuetti. Arhart.