Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1024

Bischof Waldo und der Edle Heimbert vertauschen Unfreie.
Datierung: 895-899

COMMUTATIO INTER VUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE HEIMBERTUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Heimbertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque pretitulatus episcopus eidem nobili viro mancipium I nomine Adalsuind Econtra vero in recompensatione huius ancillae mancipia II nomine Frouuini, Adalhart.

Unde—possideat (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat.).