Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1023

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Irminheri gegen einen halben Hof zu Strasslach einen Hof und einen Morgen ebenda.
Datierung: 895-899

COMMUTATIO INTER UUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE IRMINHERI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesie episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Irminheri quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praetitulatus episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae una cum advocato suo nomine Reginheri ad Strazloh curtiferum dimidium in proprietatem habendum Econtra vero in recompensatione huius rei dedit praescriptus nobilis vir eidem episcopo ad ecclesiam retinendum in eodem loco curtiferum I et iugerum I.

Unde—possideat avis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).