Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1022

Bischof Waldo tauscht von dem Abt Johannes gegen einen Morgen zu Rudelzhausen einen solchen zu Peterswahl.
Datierung: 895-899

COMMUTATIO INTER VUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM ABBATEM NOMINE JOHANNEM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum et quendam abbatem nomine Johannem quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque laudabilis episcopus cum suo advocato nomine Jacobo eidem abbati de parte ecclesiae suae in proprietatem habendum iugerum I in loco qui dicitur Ruodolueshusir Et econtra in recompensatione huius iugeri dedit supra vocatus abba et advocatus suus Alpolfus eodem episcopo iugerum I in loco qui dicitur ad Uualde.

Unde— possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).