Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1018

Bischof Waldo und der Edle Other vertauschen Wiesen zu Deutenhausen.
Datierung: 895-899

COMMUTATIO INTER VUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ÓTKER.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Otker quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque pretitulatus episcopus una cum advocato suo nomine Jacob eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur Tutinhusa de pratis carradam I Econtra vero in recompensatione huius rei dedit prefatus nobilis vir eidem episcopo ex parte hereditatis suae ad sedem suam habendum in eodem loco dupliciter.

Unde —possideat aevis temporibus (= 992) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).

Isti sunt testes Adalo. Heimperht. Sigimuot. Fatto.