Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1019

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Hantuni gegen Ackerland und Wiesen zu Prittlbach das doppelte Mass Ackerland und Wiesen ebenda.
Datierung: 895-899

COMMUTATIO INTER UUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE HANTUUINUM.

a) In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Hantuuinum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prescriptus venerabilis episcopus eidem nobili viro in loco noncupato Pritilinpah ad curtiferum duas partes unius iugeri et pratis carradas V in proprietatem firmiter possidendum nullo inpediente Econtra vero in recompensatione talis rei remensuravit idem Hantuuinus eidem episcopo in eodem loco pro curtifero duplum pro prati aequaliter.

Unde —possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).

Isti sunt testes Engilhart. Adalperht. Reginpold. Ratpot.