Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Heimbert gegen Wald und Wiesen zu Schönbrunn ebensolche und Ackerland zu Biberbach.
Datierung: 895-899
b) In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiæ episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Heimbertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae una cum advocato suo nomine Jacob in loco nuncupato Penninprunna de pratis carradas III de silvula iugerum I Econtra vero in recompensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir eidem episcopo ad Piparpah iugera II de pratis carradas V.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).