Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1017

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Heimbert gegen Wald und Wiesen zu Schönbrunn ebensolche und Ackerland zu Biberbach.
Datierung: 895-899

COMMUTATIO INTER VUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE HEIMBERTUM.

a) In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiæ episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Heimbertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae una cum advocato suo nomine Jacob in proprietatem habendum in loco qui dicitur Penninpruna de silva iugerum I de pratis carradam I Econtra vero in reconpensatione harum rerum dedit prefatus nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam possidendum in loco qui dicitur ad Piparpah de arabili terra iugera II lucum I et de pratis carradas III. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Asperht. Sigimuot. Vuicbreht. Alprih. Mahtuni. Adalbreht. Kozbreht. Heimperht. Kepolf.