Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Uȏgo gegen Liegenschaften zu Pfettrach solche zu Reichersdorf und Thulbach.
Datierung: 895-899
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vvaldonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Uȏgonem quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque pretitulatus episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae una cum advocato suo nomine Helmberto ad Pheterah hobam I preter unum iugerum et de pratis carradam I in proprietatem retinendum Econtra vero in recompensatione harum rerum dedit prescriptus nobilis vir eidem episcopo ad Rihcozesdorf hobam I et iugera XI atque ad Tuolpah iugera II de pratis carradas V ad sedern suam habendum. Unde— possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).
Isti sunt testes Fatto. Asperht. Helmperht. Vuicdarp. Ruodperht. Talamot. Selprat.