Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1015

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Rihhari gegen einen Hof zu Haselbach das doppelte Mass ebenda.
Datierung: 895-899

COMMUTATIO INTER VUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE RIHHARIUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Rihharium quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque idem episcopus eidem nobili viro Rihhario in loco qui dicitur Hasalpah ex parte ecclesiae suae cum advocato suo nomine Jacob curtiferum I in proprietatem habendum Econtra vero idem nobilis vir in recompensatione huius curtiferi dedit eidem episcopo in eodem loco proprietatis suae duplum ad sedem suam perpetualiter possidendum. Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt, ut—possideat aevis temporibus (= 992) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat possideat aevis temporibus).