Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1013

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Kleriker Manno gegen eine Unfreie eine andere, und eine Mühle.
Datierung: 895-899

COMMUTATIO INTER VUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM CLERICUM NOMINE MANNO.

In dei nomine Placuit atque convenit inter laudabilem Uualdonem episcopum et quendam nobilem clericum qui vocatur Manno quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus episcopus cum advocato suo Adalberto eidem clerico ancillam I que dicitur Diotsuuind in proprietatem habendam Econtra vero in recompensatione huius ancillae dedit prescriptus clericus et advocatus suus Uuillihelm prefato episcopo unum molendinarium locum atque unam ancillam quae vocatur Uuolfhilt ad suam sedem iure proprio retinendam.

Unde —teneat (= 992) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat) futuris temporibus.