Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1012

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Helmbreht gegen Liegenschaften zu Gündlkofen dessen Besitz zu Thulbach.
Datierung: 895-899

COMMUTATIO INTER UUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM HELMPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Helmbreht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum una cum advocato suo nomine Jacob in loco qui dicitur ad Cundalinchouun curtiferum I domum I de arabili terra iugera XLV ac dimidium de pratis carradas XXXII Et econtra in recompensatione harum rerum dedit prenominatus nobilis vir laudabili episcopo ad sua perpetim retinere ecclesiam quicquid proprietatis ad Tuolpah visus fuit habere, hoc sunt curtifera II in uno domum horreum ác pomerium I silvam I de arabili terra iugera XLV de pratis carradas XXX.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).

Isti sunt testes Fatto. Heimbreht. Vuicdarp. Rihheri. Vuicco. Adalbreht. Kaganhart. Arhart. Rihker. Job.