Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Mahtuni gegen Liegenschaften zu Buch (bei Bruck) andere zu Odelzhausen.
Datierung: 895-899
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vvaldonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Mahtuni quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Puohhe curtiferum I de arabili terra iugera XLIIII de pratis carradas XIIII Et econtra in recompensatione harum rerum dedit pretitulatus nobilis vir episcopo ad ecclesiam retinendum ex parte proprietatis suae in loco qui dicitur ad Adolteshusun curtem domum horreum de arabili terra iugera LXXII de pratis carradas X de silva iugera VI.
Unde —possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).
Isti sunt testes Otperht. Herilant. Asperht. Engilperht. Mahtheri.