Bischof Waldo und der Edle Rihhari vertauschen Unfreie.
Datierung: 895-899
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vvaldonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Rihhari quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit nempe predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex ecclesia sua servum I nomine Seliperht in proprietatem habendum una cum advocate suo nomine Ruodperht. Econtra vero in recompensatione huius mancipii dedit predictus nobilis vir venerabili episcopo ad suam retinere ecclesiam ex proprietate eius mancipia II quorum nomina Reginfrid et Vuiholf.
Unde— possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Ratkis. Rihhieri. Heimperht. Liutfrid. Ratolt. Frieso. Epo. Chuniperht.