Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Heilbert gegen einen Hof zu Kottgeisering 1 ½ Morgen ebenda.
Datierung: 895-899
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Heilbertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prescriptus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae una cum advocato suo nomine Ruodperht in loco nominato Kisalheringa curtiferum I in proprietatem retinendum Econtra vero in recompensatione huius rei dedit prenominatus nobilis vir eidem episcopo ex parte hereditatis suae in eodem loco iugerum I et dimidium ad sedem suam retinendum.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Jacob. Mahtheri. Ôtperht. Heilrih. Vualdker. Eparachar. Lantperht. Ruodperht. Sigihart. Heilperht. Hartuuic.