Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Heimpert gegen 6 Morgen zu Lotzbach 7 Morgen und Teile eines Hofes zu Marzling.
Datierung: 887-895
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Heimpertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae una cum advocato suo nomine Jacob in proprietatem retinendum ad Locespah de arabili terra iugera VI Econtra vero in recompensatione huius rei dedit recapitulatus nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam possidendum in loco qui dicitur Marcilinga iugera VII et in eodem loco partem curtiferi unius, hoc est in longitudine perticarum IIII et dimidiae et in latitudine III et dimidiae. Unde—possideat aevis temporibus (= 992) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus). Isti sunt testes Adalo. Helmperht. Asperht. Sigimuot. Hemperht. Liutfrid. Engilhart. Arnolt. Urolf. Kaganhart. Mahtuni. Ratolt. Kisalolt.