Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1004

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Heimbert gegen einen Hof und Ackerland zu Lotzbach einen andern und Ackerland zu Ampermoching.
Datierung: 887-895

COMMUTATIO INTER WALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE HEIMPERTUM.

b) In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Heimpertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viroex parte ecclesiæ suae una cum advocato suo nomine Jacob in proprietatem retinendum in loco qui dicitur Locespah curtiferum unum de arabili terra iugera XXXIII Econtra vero in recompensatione huius rei dedit predictus nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam habendum ad Mohingun curtiferum I de arabili terra iugera XXXV et dimidium. Undepossideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Adalo. Helmperht. Asperht. Sigimuot. Hemperht. Liutfrid. Engilhart. Arnolt. Urolf. Kaganhart. Mahtuni. Ratolt. Kisalolt. Rihheri.