Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1006

Bischof Waldo und der Edle Heimpert vertauschen Unfreie.
Datierung: 887-895

ITEM COMMUTATIO VENERABILIS VUALDONI EPISCOPI ET HEIMPERTI NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Heimpertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae una cum advocato suo nomine Jacob in proprietatem habendum ancillam I nomine Elisuind Econtra vero in recompensatione huius ancillae dedit prefatus nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam retinendum mancipia II quorum nomina ….. Unde —possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Adalhoh. Arhart. Petto. Hunolf. Kaganhart. Grimolt. Erhart.