Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1004

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Heimbert gegen einen Hof und Ackerland zu Lotzbach einen andern und Ackerland zu Ampermoching.
Datierung: 887-895

COMMUTATIO INTER VUALD[ON]EM EPISCOPUM ET HEIMBERTUM LAICUM.

a) In nomine dei aeterni Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem episcopum necnon et quendam nobilem virum Heimbertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praefatus episcopus cum advocato suo Jacobo in proprietatem habendum eidem nobili viro in loco qui dicitur Lotespah curtiferum unum et iugera decem et novem Econtra vero in reconpensatione earum rerum dedit eidem nobilis vir ad Mohingun eidem episcopo ad sedem suum retinendum curtiferum unum et iugera XXII Unde —faciat (= 999) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore parique firmitate conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat et exinde utlibet faciat).

Isti sunt testes sicut mos est per aures tracti Uuetti. Cotascalh. Ratolt. Heimperht. Liutfrid. Reginpold. Arhart. Riholf. Teito. Vuerin. Hartperht.