Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Jezo dessen Besitz zu Jetzendorf an der Ilm gegen kirchlichen Besitz zu Schrobenhausen.
Datierung: 887-895
In dei nomine omnipotentis Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam comitem nomine Jezo quandam commutationem facere pro communi utilitate amborum Inde etiam in unum collecti cum cetera multitudine non modica honorabilium ipsius patriae virorum eandem peragere commutationem sicut et statim fecerunt. Tradidit igitur predictus Jezo comes venerabili praesuli ad sanctam Frigisingicae sedis aecclaesiam ipso episcopo traditionem accipienti cum manu Jacobi advocati sui quicquid ad llminam loco Jezindorf nominato ipso die proprie- tatis visus fuit habere; nihil praetermittens nisi tantum mancipia, sed totum et integrum domo dei ac pretitulato episcopo successoribusque suis tradidit perpetim possidendum, hoc est aecclaesiam cum omni ornatu suo curtem domum horreum cum omnibus caeteris aedificiis terris cultis et incultis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus molendinis piscationibus viis et inviis exitibus et reditibus Et econtra in recompensatione ipsius traditionis dedit prenominatus laudabilis episcopus ipso comiti Jezoni cum advocato suo Jacobo una cum consensu canonicorum etiam et per licentiam serenissimi regis Arnolfi iure hereditario perpetualiter possidendum quicquid ad Scrupinhusun de rebus domus dei habuit; nil praetermittens nisi tantum mancipia, hoc est aecclesaeam cum omni ornatu suo curtem domum horreum cum caeteris cunctis aedificiis terris cultis et incultis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus molendinis viis et inviis exitibus et reditibus.
Unde —possideat aevis in domino feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis in domino feliciter temporibus.).
Isti sunt testes per aures tracti Cotescalch comes. Uuetti. Recho. Dietpold. Heimpreth. Uadalhoch. Fritilo. Alprihc. Uuoluolt. Lantperht. Tito. Paldachar. Rihker. Ekkihart. Tam. Lantpreth. Ruodpreth. Adalpreth. Perinker. Ruodolf. Uuezzi. Uuolfkanch. Rihker. Jacob. Adalo.